monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 7, 6
Magis enim aliquatenus accedunt ad homines, qui necesse habent, quia crebro esuriunt, crebro refici. Vix possunt collectam esuriem in diem quadragesimum protelare. quin indignentur amicis, si non avaritiae hiatum oppleverint. Solebant antiquitus Gratiarum simulacra effigiari nuda, eo quod soliditas amicitiae, et veritas fidei, sine qua nec gratiae quidem nomen subsistit, nullo simulationis fuco valeat obumbrari.